DE CONGRESSU MELITENSIConsessus maior de migrationibus adhibendis
Melita. Migrantes in terra ipsa maximo periclo iamdiu sentiuntur atque in
Europa uniuersa sunt maiores minae et pro re et contra illos. Quodpropter
magistratus V Melitam conuenerunt atque pactum demum commune factum est,
quod summe apud multitudinem probatur: Ministri Internorum
Administrationibus uicissim profugos accipiendos esse constiterunt.
Magistratus enim una consilia sua ceperunt: Finnicus, Italicus, Germanicus,
Francogallicus atque Melitensis contionem habuerunt atque sponsore actuario
Auramopulos Nationum uicissitudinem statuere. Foedus postea coram Europaeis
sociis publice ostendetur septimanis futuris atque de re disputabitur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|