AVE, MAGISTERLuctus in Latinitate
Latinitate doctissimus ac peritus magister Alphunsus Traina heri Bononiae
XCIV annos natus periit: ille in Latinitate Italica summus doctor ac
grammaticus fuit, qui multa perscripsit atque edidit et discipulis et aliis
magistris. Volumina eius aurea multopere eruditioni ac disciplinae fauerunt
atque discipulos innumeros fouere: tam de dispositione ac ordine uerborum
et cogitationum in sententiis scribendis ac legendis quam de scriptoribus
frequentandis summa impressit itemque codices ab ipso editi cunctae
Latinitati studio sunt.
Ille Almae Matris Studiorum Bononiensis magister emeritus fuit atque adhuc,
quamuis senectus ei adesset, eruditionem discipulorum atque membranas
optimas de Vergilii, Horatii ac Catulli operibus perscribere prosecutus
est. Illius Alphunsi summam peritiam atque doctrinam omnes respicimus atque
ei salutationes nostras perferimus.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|