DE COMITIIS IVDAEORVMAlea iacta est
Israel. Heri in comitiis Primarius Minister Beniaminus Netanyahu atque
Beniaminus Gantz inimicus in suffragio concertati sunt: par exitus ambobus
consularibus, qui item senatorum numerum parem exceperunt. Ille attamen
Liebermann conseruatiuus tertius inter pares suffragiis factus est: ille
igitur Netanyahu suam exposuit sententiam de societatibus creandis; pactum
enim sancire maius in inimicos suos studet, quo Iudaeorum religiosi
consulares potestatem communicent atque progressiuos dimicent. At de
pactionibus nouis nullum certum est aut comperitur, quod futuris temporibus
de rebus certiores fiemus.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|