Annus
2 0 1 9


PETITIO IN PETROLEVM

Contentio Orientalis

Iran3.jpg"

Arabia. Telorum longinquorum electronicorum iniectio heri multorum animos perturbauit: pyrobola enim duo in prouincias Orientales coniecta sunt atque sifones petroleiferos nonnullos adfecerunt, qua de causa multi tumultuantur. Taxationes igitur petrolei magnopere auxerunt, sicut multi diurnarii hodie ostendunt: quinta nam pars pretio additur, quod rei argentariae totius orbis luctui est.

Grex seditiosus ab Arabiae Felicis terris semet facinoris accusauit, at ille Praeses Boreoamericanus Trump fautores illorum sceleris criminatus est: "Persarum consules in socios nostros Arabicos missilia sua iniecerunt, ut Boreoamericanum hostem adficerent: multa nam propter Persarum insaniam passi sumus, longius illa minime tolerabuntur!"; re uera damna maximi momenti sunt: dimidia rursus pars petrolei Arabici diruitur atque Administratio alterna fortuna uersatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae