Annus
2 0 1 9


PROELIA APUD FINES

Palaestini et Israeliani inter se acriter contendere non desinunt

Palaestina.jpg"

Hesterno die triginta reclamantes Palaestini sauciati sunt apud confinia areae Gazae et Israelis in proeliis cum militibus Israelianis. Hoc medici Gazae rettulerunt per quos cognitum est quindecim eorum glandibus ignivomis percussos esse. E contrario relator exercitus Israelis nuntiavit nefarios plus quam quattuor milia Palaestinorum quinque locis ad proeliandum aptis secundum fines se conglobavisse unde contra milites instrumenta ad dirumpendum idonea, lagoenas incendiarias et saxa conicerent. Seditiosos autem frustra terminos transire conatos esse.

Ante septem dies duo pueri Palaestini occisi sunt in reclamationibus apud vallum Gazam ab Israele seiungens. Societas pro infantiae bono (Unicef) iura minorum aetate plane agnoscenda et observanda esse confirmavit. Innumerae victimae infantes bello infinito numerantur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae