Annus
2 0 1 9


DEMONSTRATIO CATALUNENSIS

Multi descenderunt

Diada1.jpg"

Longinque res Catalunensis paginas multorum diurnariorum occupauit: certatio nam magna ui inter Administrationem Hibericam ac Catalunensium iamdiu prosecuta est atque ille Puigdemont terram reliquit exsul. Hodie apud regionem Catalunensem innumeri pro suis demonstrantes pugnarunt incruente: VI centena milia hominum enim fora totius Cataluniae impleuerunt diem festum Catalunensem concelebrandi causa; nomen celebrationi rursus "Diada" est. Post nam tramitis bellum Hispanicum Barcinona saeua Hiberica oppugnatione adfecta est, postea capta est: diem ad libertatem Catalunenses concelebrant ac libertatem nouatam desiderant.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae