Annus
2 0 1 9


QUISPIAM LEGIT?

De indoctis totius orbis

libri.jpg"

Consociatio Nationum anno MMXV suam publicauit rem: in centum hominibus quinque ac octoginta in toto orbe litteras legere possunt, quod laetissime accipitur; prope miliardum tamen hominum illitteratum est, summe in pauperibus prouinciis. Sed illiteratum non tantum illum qui perlegere omnino nequeat, sed etiam eum qui, quod legat, recte intelligere non possit, significamus: ii enim in die superiore, id est in die uniuersali doctrinae litterarum, permultis in Nationibus numerantur. Sapientes enim in nonnullis Nationibus idem inuenerunt: a decima usque ad dimidiam partem, multorum regionum populi omnia in libris uel in inscriptionibus publicis percipere nequeunt. In regionibus septentrionalibus Europaeis cum decima fere pars hominum hoc errore afficitur, tum in regionibus meridionalibus, quorum Italia nostra prima est, usque ad dimidiam partem populi omnia, cum legat aliquid, minime concipit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae