Annus
2 0 1 9


ΣΚΑΦΟΣ INCENSUM

De flammis Californensibus

incendiumnavisjpg"

California. Apud mare Californianum scalmus aquas sulcabat ac illius remigium sese aquas ludendi gratia inmergebat, dum cymba inter freta manebat: ludus attamen in incendium uertit. Noctu enim incendium deflagrauit atque flammae totam per ratem demanarunt: qui nauicula inerant a Vulcano transfretantes Sanctam Crucem, oris Californensibus relictis, deuorantur. Classiarii cymbam quam primum aduenerunt atque cadauera IV receperunt, etiamsi multi inesse remigium existimantur. XXXIV homines perisse putatur, quamquam non omnes, fauente etsi partim sorte, interierunt: V nam nautae superfuerunt ac superstites ad litus perducuntur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae