NEQUE NERODe consilio Bernardi Johnson
Primaria Ministra Theresa May anno MMXVI, comitiali potestate adhibita,
Brexitus initium sanxit, quod post abiuram suam mensium superiorum amici
sui manibus Bernardi Johnson commisit; ille consilium suum extemplo
patefecit: "Aut foedus dignum erit nobis aut nullum erit foedus: nostra
tantum interest ut Britannia omni modo suum excipiat atque ab Europaea
Communitate discedat." Cum ille rationes atque instituta sua
iamdiu exposuisset, senatus Britannicus reginae iussu exauctoratus est.
Neque ille saeuissimus Nero princeps nec Caligula insanus, qui quadrupedem
Incitatum in senatum induxit, ut ait Suetonius, senatum abrogauit: patres
tot postmodo abiurarunt, ut ille Bernardus decreta solus -an cum regina-
edicet, qui ἀπολογίαν inter se desertus in Curia Hostilia pronuntiauit:
"Opus est consiliis, quae Britanniam nostram emancipent." Quod forsin non
Britannici omnes probarunt, qui attamen Brexitum suffragarunt: subscripsere
enim decem centena milium hominum hodie contra Ministrum Primarium...an
regem?
Scripsit Andreas Nouocomensis
|