MULTATIO AMERICANAPoena pecuniaria ingens
Ciuitates Coniunctae Americae medicamentorum soporiferum damna ab anno MM
ad MMXVII summe experiuntur: medicamenta illa enim centena milia hominum
consumant, quorum pars propter abusum periit. Iudicia propterea innumera
contra officinas, quae pharmaca apparant, de re punienda incepta sunt:
octaginta miliardorum dollarorum impensa sunt illis societiatibus, quorum
culpae condemnata sunt. Societas attamen "Jonhson ac Johnson" his
temporibus multo maiore erogatione coercita est: praetor enim prouinciae
Oklahomensis fere DC miliardorum dollarorum multatione societatem ipsam
adfecit; rei publicae enim praetor milia hominum VI pharmacorum excessu in
prouincia mortem obisse putauit, quod omnino ad officinam pharmacorum
pertinere existimatur: in medicaminibus nam nundinandis mentes ciuium
nimium infectae sunt, quorum libertas summopere artatur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|