CONTENTIO ORIENTALISPactum inter Iaponiam et Austrocoream ruptum est
Austrocorea constituit ne foedus renovaretur cum Iaponia anno MMXVI
confectum de permutandis mutuis secretis rei publicae, quod nuntiavit Domus
Caerulea, sedes praesidialis Austrocoreana, quia res iam ad utilitatem
publicam non pertineret. Consilium captum esse mutatis condicionibus
auxilii de securitate, ob imminutionem rerum quae a Iaponia exportarentur.
Agitur videlicet de proelio oeconomico, cum nuper adiumenta Austrocoreae
ablata sint ad merces electronicas novissimae technologiae emendas.
Minister Primarius Iaponicus Shinzo Abe hortatus est Austrocoream ut
servaret fidem de mutuo auxilio inter munera secreta utriusque rei
publicae ne quod incommodum etiam apud Civitates Americae Unitas
acciperet.
Eventus in aliis contentionibus Extremi Orientis nuper exortis intexitur,
attinentibus ad Boreocoream, quae duo missilia coniecit, Austrocoream quae
ictus minaces explosit contra aëronavem Russicam, naves bellicae Sinenses
quae insidiose ad navem petroleariam Vietnamitam appropinquaverunt.
Scripsit Lydia Ariminensis
|