Annus
2 0 1 9


INTERCLVSIO BRITANNICA

Noua de consiliis Britannicis

boris2.jpg"

Primarius Minister Anglicus Bernardus Johnson iam ab initio consulatus sui propositum adnuntiauit coram totis: "Britannia Nationum totius orbis suprema erit: Brixitum ad Britanniam nostram fauendam denuo compeciscemur. Pacta pristina ad unum non peruenerunt finem pro Britannia, qua de causa nostri est." Ille Minister Johnson uere consilia sua de Britanniae potentia cogitauit: extemplo tamen iudicio patrum Europaeorum ictus est, quorum maxime Praeses Europaei Concilii Tusk primus tela sua iniecit. Pacta nam reficienda esse ille Praeses minime putat, quod ille Johnson noua promulgauit edicta: leges nam Europaeae in Britannicis finibus nondum uigent. Praeterea ille Johnson nouum iussum dedit: legatis nam Anglicis interesse conuentibus de Europaeis rebus non licebit, nisi cum de Britannicis rebus disputabitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae