CALIFORNIA CALAMITATE DOCTA AN AURIGAE DOCTI?De natura incendiorum
Ferme quotannis circa aestiva provincia Californiensis difficultatibus
incendiorum affecta est. Primitus ignis originis incognitae -bene vocabulum
bene perspiciatur- inde incendia clivosa, vere et tertio ligna usta.
Diutius enim flammarum ingentium potentia bacchata est, donec ad stratas
vehicularias compluribus plenas raedariorum desperantium, in fugam se
dantium, atque -ut videtur- ad vehicula item itemque combusta illae flammae
pervenerint. Provinciam Californiensem omnes labores exanclabat. Aurigae,
multis iniquitatibus exerciti, a diis immortalibus interitu vindicantur et
intellexerunt raedas combustas unica detrimenta esse: quae ratio
peruenerit, id enim combusta vehicula solvendi causa postulatum est.
Quantopere nam impensa? Centena milia dollarorum. Gemunt aurigae victimas
una in ruina non esse, sed nunc in duabus. Cave incendia ingentia
tempestiva in provincia Californiana, auriga stratis viator!
Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus
|