AB AMERICA DE PUERISDe casu Godefridi Epstein
Nouum Eboracum. Mercator societatum ditissimus Godefridus Epstein morte
uoluntaria septumana superiore in carceribus mortem obiit: ille enim se
suspendit, ut mane custodes inuenerunt. In carceribus propter scelera sua
de puerorum commercio atque meretricio puellularum ille Epstein uinculatus
est: XLV annos longae custodiae condemnatus est; quamuis maximo spatio in
carceribus mansurus esset, cur ille mortem sibi praebuerit recte nescitur,
qua de causa ipsi inuestigatores hanc inchoant quaestionem: quid ille re
uera memoriae mandauit ac quarum rerum certior factus est? Aliquid noui
fortasse pro quaesitis quaestorum a socia sua rogabitur: illa enim Gislena
Maxwell heri in capite Californiano comprehensa est. Ista Maxwell nam opus
dedit commune cum illo Epstein, quae pro tuto multa de rebus suis et illius
patebit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|