DEMONSTRATIO AERONAVIUMDe motibus Sinensibus
Iamdiu seditiones apud ciuitatem Hong Kong uias hominum impleuerunt:
Sinensis Administratio enim pacta, quibus ciuitas unitur, commutare
iamdudum consuluit; Britannica colonia exempta, ciuitas nam pactis propriis
Sinae adligatur, quorum uis a magistris dictaturae Sinensis paulatim
debilitatur. Qua de causa ciues tertium ante mensem demonstrationem maximo
conatu inceperunt atque seditiones iam in insulis permultis promanarunt;
nunc aeriporto contigit, cuius impedimenta maximo damno uitam ciuitatis
Sinensis infecerunt. Aeronaues enim uolitare demonstrantes toto numero
impedierunt, dum milites Sinenses, ante mensem contentionis causa
conscripti, currus atque machinas disposuerunt. Magna praeterea
concretione, ut exploratores Boreoamericanos nuntiasse Praeses Donaldus
Trump rettulit, milites ad fines territorii adcumulant.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|