Annus
2 0 1 9


DE TEMPESTATIBUS ITALICIS

De administratione Italica deleta

salvini.jpg"

Astris sub funestis factio Italica conseruatiua "Societas" pacta cum factione "Quinque Stellarum" ligauit: ille Matthaeus Saluini enim cum pollentissima comitialium factionum pacta pactus est ut potentiae eius aspirare posset; illae tamen factiones magni differunt. Conseruatiua "Societas" ethnico odio hostilique metu mota, quamuis populum magnopere blandita ac uersuta, "Quinque Stellae" immo noua factio, multitudinis frequentia imperita legum ac morum magistratuum, quod ei debilitatem gessit; quid de Italia? Primarius Minister Antonius Conte creatus est temporibus illis, qui clementia sua super partes rempublicam rexit, solus numquam, male fotus saepius.

Quem ille Matthaeus Saluini, qui nunc comitialem uim uerbis suis sceleratis atque cruore migrantium adeptus est, auctoriate patrum orbauit: conscripti enim in eum senatus consultum habuere atque solio eburneo Ministrum Conte eradicarunt. Ecquid? De pacto nouo creando disputatur: alter alterum accusat -scil. Matthaeus Saluini ac Aloisius Di Maio-, dum pristinus Primarius Minister Italicus Matthaeus Renzi cineribus suis aboritur: ille, qui ob suffragium suum de senatu mutando anno MMXVI potestatem amisit, imperium nouum obtinere cupit. Matthaeus Saluini interea factionem "Quinque Stellarum" proditionis accusat atque societatem nouam cum Matthaeo Renzi eos uelle praedixit. Quid de oeconomicis Italicis agendis? Quid de lege comitiali? In manibus Italicorum uniuersa sunt...immo uero magistratuum suorum electorum.

Cras senatus reipublicae conueniet atque calendarium conuentuum sanciet: omnia comitiis committenda.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae