IMPETUS TEXANUSPetitio apud fines
In prouincia Australi Boeoamericana Texana apud ciuitatem Passum caedem
iuuenis illius stirpis perfecit: nomen eius enim Patricius Crusius XXI
annos natus, quoi secundum morem armamenta iure sunt; sicut utique
pristinis temporibus ille Crusius non modo sibi, sed etiam propositis
scelestis armis fructus est: scloptetis suis exceptis, emporium adiuit
atque in adstantes missilia sua inecit: XX saltem homines perisse
aestimantur atque uolneratos esse XXV minimum existimatur et periclitari.
IV praeterea pueri mortem obiere. Iuuenis necator deprehensus est atque
immo uero, militibus aspectis, nullo pacto resiluit.
Crimen odio ipso ethnico partum esse praedixerunt: ille nam Texanis in
finibus, ubi maxime Mexicani inuisi aedificant ac permouent, actum suum
gessit, quod et odio et potentiae ui armamentorum fotum esse uidetur. Quoad
arma in multitudinis manibus iure inerunt, sapientium innumerorum sententia
interfectiones tantidem innumerae, quorum ipsa ante scripta cruentissima
huius anni.
Paulo post etiam alterum fuit scelus: apud enim territorium Ohiense petitor
in multitudinem Daytoni displosit: IX homines periere atque XXV homines
offenduntur, quarum rerum auctor a militibus necatus est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|