Annus
2 0 1 9


INCENDIUM SIBERIANUM

Focus borealis

siberia.jpg"

Frigus uertices orbis semper obtinuit: boreali atque australi sub astro summe algetur. Attamen et ibi in orbis extremis flammae demanare possunt: Siberianas apud siluas algidissimas totius mundi incendia ui maxima iam ante mensem euenerunt. Philosophi euentum usitatum adnuntiarunt quamquam uim huius tempestatis supremam declararunt: tempus enim longissimum uisum est et magnitudo amplissima. Siluae cum maxime uastantur, aer tum affectus est: aether nam sordidus propter uaporibus foetidis efficitur; quod flammis enim magnopere fouet, id est uligines turfarceae: solum atque aethera contactu ignis uastare possunt, quae creberrime in Russica terra inueniuntur ac flammis paratae sunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae