Annus
2 0 1 9


CARCER SEDITIOSUS

De impetu Brasiliano

altamira.jpg"

In prouincia Australi hodie seditio carceraria Altamirae euenit: dententi uinculis enim seditionem perpetrarunt atque in uigilias impetus fecerunt. Ab initio cateruae duae inter se colluctatae sunt, quod apparatum atque consultum esse putatur: pars enim "Rubra" partem "Primam" dimicauit, post exitum ac fugam a sede sua. Lecticas succendere inceperunt seditiosi atque flammae toto in carcere demanarunt: duces factionis inimicae interfecerunt atque, ubi flammae aberrabant, seditiosi ipsi opus perficiebant. LVII perierunt homines, quorum XVI principes factionis "Primae". Vigiliae posthac seditionem partim pacarunt.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae