DESIIT AN NON?Impetus Boreocoreanus
Ante nonnullos menses dictator Boreocoreanus Kim Jong-Vn nomen suum bello
auditu nostro haud commisit, immo uero pacem cum Praeside Boreoamericano
Donaldo Trump non modo contemplatus est, sed etiam uerba atque inuitationes
Praesidis Sarmatici Vladimiri Putin aliquid existimauit: nisi de pacato
dictatore, de tranquillo saltem multi praelocuti sunt.
Ille Kim Jong-Vn attamen turpi nouo se demisit: in Mare Iaponicum enim
missilia Boreocoreana paruo interuallo iniecit. Vis sed deletilis horum
missilium maxima putatur atque mina immanis Iaponicis. Examen nuncupatur
iniectus, cuius periculum populus eius loci perterruit, ut ille praetor
Iaponicus Takeshi Iwaya declarauit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|