Annus
2 0 1 9


SILESNE BELLUM?

De rebus Persarum

Trump5.jpg"

De bello Persico commentarium forsin conscribetur, sicut facta mensis superioris ostendere: cuius tamen manu nescitur. Persae nauem onerariam Britannicam heri comprehendere, quae petroleum congerit: ut illi enim Persae Administrationes Americanam atque Britannicam capturae pristinae accusarunt, qua de causa uindicationem suam perficere uidentur. Ille Praeses Boreoamericanus Donaldus Trump una cum Praeside Francogallico Macron telephonice minas in Persarum Administrationem iniecit: "Vtrum nauis restituitur, an poena maxima erit, quae numquam gentibus sub oculis praeposita est." Minister enim Externorum Hunt praeterea sequestrum quam fortissime exprobrauit ac minime tolerabile pronuntiauit. De rebus ipsis noua praebebuntur quam primum.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae