VERBA DUCISDe sermone excusabundo magistri militum
Socius consilii vigiliarum urbis Novi Eboraci, dominus James O'Neil,
pronuntiavit pridie Nonas Iulias quinquaginta ante annos die tertio ante
Kalendas Iulias anno MCMLXIX vigilias urbis iniustitiam genti homolesbicae
attulisse. Nunc tempus adesse, dixit, ut veniam ii petant, anniversari
quinquagentesimi gratia conturbationum nomine Stonewall, a loco
perpotationis quo initium fecerunt. Omnia haec persuaviter narratur et
quoque illa eventa principium motus liberationis fuisse. Quid ita? Ego
equidem, perpoliti lectores, peto veniam si dicam ita non est! Ad
propositum reverti, magna quaestio est. Principium suscepit motus
liberationis homolesbicae exeunte saeculo undevicesimo in Germania,
suscepit ad fastigium summum in urbe Berolino in specie domini Magni
Hirschfeld, decennio MCMXX: ea tempestate pars vero displosionis
libertatis, artis, scientiarumque, sicut alium Renascimentum. Male accidit
ut huc nemo hoc recordatus est quia natura humana atrox ipsum Renascimentum
mirandum sanguine mersit.
Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus
|