Annus
2 0 1 9


INITUS DONALDI

De impetu in migrantes

Trump4.jpg"

Praeses Ciuitatum Coniunctarum Donaldus Trump consilii sui extrema, quorum imago summopere eum adiuuit in petitione consulari, demum obtinuit: migrantes enim sine licentia ac iussu Praesidis in solo Boreoamericano pedem continuo conculcare minime poterint. Ille nam Donaldus Trump nulla mora uictoriae fastigia sua carpit atque consensum populi se accepturum aestimauit. Ille enim duo milia circiter homines inceptu expellere consuluit, qua de causa praefecti sui multopere commouit; qui ipsos migrantes, nunc fere incolas quamuis contra leges, haud semper insecuti sunt ac insectationem odiumque strenue recusarunt: egentes ualde defenderunt. Ille sed Praeses Boreoamericanus inopia uirium ac rei publicae tempestate ius iurandum suum protinus ostentat.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae