Annus
2 0 1 9


LIBERTAS CAPTIVORUM

De magistratus consilio

Libya2.jpg"

Libya. Res aduersae ipsis migrantibus scilicet in terra Libyca superstant: statiuae maximo dolori eis sunt cum status exitialis sit et carceribus maiore poena. Interea bombardamenta in ipsos carceres iniciuntur: maximo clamore auxilium petiuere multa passi. Propterea ille Minister Internorum Libycus Al-Serraj migrantes e carceribus suis demoueri iussit: CCCL hominum ab ipsis uigiliis urbanis conseruantur trahunturque. LIII homines in ipso impetu incendiario perierunt: pyrobola enim incendiaria adiecta sunt contra locos de ipsis aeronauibus factionis Hafar, quae contra Administrationem Libycam maxima ui proelium incendiarium commisere. De migrantibus ipsis permulta non sunt nota summopere de collocatione, quae nondum inuenitur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae