COMITIA HELLENICADe suffragio Graecorum
In Graecia tota comitia ad Primarium Ministrum creandum habita sunt:
certatio inter priorem Ministrum Tsipras progressiuum atque nouum
candidatum consulem Mitsotakis conseruatiuum. Ipse enim rector factonis
"Democratiae Nouae", quae maximum exitum in tota Natione accepit: ille enim
Minister nouus Primarius Graecus dimidia parte omnium factus est, qua de
causa dimidiam senatus partem accepit; ille sed Tsipras prior tertiam cepit
partem. Ius iurando ille Mitsotakis coram populo atque auctoritate senatus
potestatem excepit consularem ac plausu multitudinis primus inter pares
fit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|