Annus
2 0 1 9


COMPREHENSIO AMERICANA

Narcoticorum mercator captus est

Guzman.jpg"

Eboracum Nouum. Praetor ciuitatis Boreoamericanae sequestre in ducem mercatorum narcoticorum territorii Orientalis indixit atque milites bona illius excipere iussit: "El Chapo" Hiberico sermone ille Ioachimus Guzman nuncupatur. Guzman mercator narcoticus enim rem maximam familiarem cumulauit: XIII circiter nam miliardorum dollarorum mercibus suis uenditis congessit, quibus classem aeronauium atque nauium maritimorum instruxit; rebus propterea omnibus apparabatur. Milites Boreoamericani eum hodie comprehenderunt: coram praetoribus iudicabitur, sed ergastoli sine dubio condemnabitur. Cum ille narcotica permulta uendidit, ut ille primus mercatorum factus sit, tum crimina nefasta ac scelera perpetrauit: non modo enim inimicos suos ipse interfecit, sed stupra quoque suppliciaque innumerabilia in obstantes. Die XV ante Kalendas Augustas sententiam suam iudices pronuntiabunt, cuius exitus ante diximus.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae