GRANDIS CULPA AUT PARVA...CUIUSNAM?Sera paenitentia
Die tertio decimo ante Kalendas Iulias in capite Sacramento provinciae
Californiensis, praefectus Gavin Newsom veniam commoventer petivit propter
conatus ut persaepe summam internecionem gentium Indianorum delerent post
avulsum dimidii Mexici anno MDCCCIIL: confessus enim est consilia esse
suppeditata publice palamque in California et in capite imperiali
Washington. Exitus fuit ut ferme evanidum Indianorum perfecerint necnon ut
Adolfus Hitler se instinxit ad insequendum hoc exemplar, sicut facile lectu
in commentariis ipsius nomine "Pugna Mea" (lingua germanica: "Mein Kampf").
Quid attinet ad resurrectionem Indianorum? Numne confessio praefectus
Newson operae pretium fuit? Paenitet nos dicere: nimis parum, nimis serum!
Quoniam nihil moratur Indianiis, maxima parsque incolarum amnesicorum hic
est.
Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus
|