Annus
2 0 1 9


Petitio terroristica diei superioris a Sodalitate Islamica Talebana uindicata est. Heri enim in capite Kabul autoraeda incendiaria immittitur in multitudinem bombardamenta ingerens: multi in inpetu terroristico uulnerati sunt atque periere propter occursionem autoraedae ipsius apud basilicam praetoriam. XVI saltem homines periere ac centum offensi sunt in conflictu, ut diurnarius loci Al Jazeera pronuntiauit: ille enim legatus Talebanorum, ut ante diximus, petitionem perfectam a grege suo ostendit. In castris medicorum multi enim excepti sunt sed multis conatus haud satisfit.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae