Annus
2 0 1 9


ΠΙΝΑΞ ΡΩΜΑΙKΟΣ

Pictura nova Romana

pictura.jpg"

Romae. Apud ecclesiam Sancti Alexis forte in Auentino pictura secreta inuenitur: ipsa enim omnes colores suos ac imagines in ecclesiae uacuo celabat. Illa artium studiosa Claudia Viaggiani Italica picturam reperit atque personas recognouit perita: "Re uera ille sanctus Alexis, patronus ille ecclesiae qui, quod difficillimum comperitu monstratur, Christo Peregrino nanctus est atque conuenit. Ad summam, quod maxime nos omnes peritos perculit, pictura antiquissima inquisitione inspecta uidetur: saeculo enim secundo decimo perfecta est." Interea ille praefectus Prosperetti suspiciones nonnullas in inuentum proiecit: annis superioribus nam inuenisse aliquem ualde suspicatur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae