Annus
2 0 1 9


ΘΕΜΙΣ Η ΔΙΚΗ;

De consilio gubernatoris

navis.jpg"

Lopadusa. Gubernator nauis "Vigilia Marium" magno nomine Congregatio haud Administratiua impedimentum cymbarum, quae iamdiu obstant, transire consuluit: secunda exacta septumana, illi enim profugi nauem adstantes multa iam passi diutius dolorem ferre nequeunt. Qua de causa ille nauis gubernator consilium cepit suum: nauium murum transiit; propterea ille MInister Internorum Italicus Matthaeus Saluini, ille consul deuotus ac summus reipublicae rector, qui de lege in migrantes, una suarum, quarum nulla comperitur-cur enim nescitur-, senatui sententiam exposuit atque patribus suasit, cuius ui uerbere egit ipsas uigilias aerarii. Quae nauem Congregationis cumulo suo interposito impedierunt, quod minime retinuit: XLII nam migrantes naui instantes, ui usque ad imum exterebrata, tempestatem ferre, ut ante diximus, non possunt, plane hic gubernator patefecit, qui minime auditur. Omni ingenio profuso, ille Matthaeus Saluini sicariis culpam adtulit: "Batauica Administratio illos enim excipiat, cura nostra minimi sunt."

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae