CUCULLUS NON FACIT MONACHUMPrinceps sectae comprehensus est
Cucullus non facit monachum. Decennio MXMXX in Mexico exorta est secta
nomine Lucis Mundi (La luz del mundo). Principia apud urbem Guadalajaram,
crevit in compluribus terris inter quas Californensis inest. Affirmavit se
esse, ut solet ritu simili gregibus, unicam veritatem Christi afferre,
Ecclesiam Romanam improbam, cetera ceteraque. Conditoris successores
cognati sunt, ut in praesenti summa imperii apud sectam Mormonicam.
Antehac, nomina praemonstratorum eius sectae delata sunt sub accusatione
stupri, incesti impudicitiaeque. En, nunc vates sectae Naason Joaquin
Garcia comprehensus est in Aeriportu Inter Gentium Civis Angelopolis prae
criminibus similibus. Inflati conclamescunt, clamorem tradunt hanc esse
conflationem diabolicam ut sodalitatem divinam perderent, ut ducem
ambrosium commorderent. Lucem veritatis manifestam obiter quisnam possidet?
Brevi intervallo aliquid nanciscemur per procuratorem iustitiae provinciae
Californiae.
Scripsit Celedonius Jimenez Mexicanus
|