Annus
2 0 1 9


Aethiopia. Primarius Minister Aethiopon Abius Ahmed de rebus hodiernis nonnulla praedixit: magistratus enim res nouas in duces Aethiopon partim patefecerunt. Vt enim ille Minister Ahmed rettulit, tribunus militaris Aethiopon a satellitibus suis necatur; praeter hoc in prouincia Amhara res nouae incipiuntur: praefectus prouinciae atque quaestor interfecti sunt. Ille enim Minister Ahmed ueste militari induta coram populo Aethiopi infausta protulit, ut seditionis tempus ciuibus percipiatur; hesterno die enim in contione ipsum in Ministrum turma armata impetum fecit: quaestor suus atque tribunus alter adeo sauciati sunt ut paulo post periuerint. Tempus seditionis in Administrationem ac magistratus Aethiopon, cuius finis militibus conscriptis facietur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae