Annus
2 0 1 9


METUS HOSTILIS

De minis Persarum

IRANUSA.jpg"

Simultas maxima his diebus Boreoamericano Praesidi atque Persarum alteri in alterum oboritur: nonnulla nam euenere atque contriuere quod diutius infirmum nabat. Persarum primum in coelis aeria cymba Boreoamericanis missa hesterno die excepta atque deleta est a speculatoribus rei militaris Persicae, quod magistratus ac Praeses Americani maxime indignantur: aeronaues propterea Boreoamericanae iter permutant, cum freta coelorum Persica sulcent. In προσώπωι suo in rete sociali "Pipiatore" hodie belli uerba carptim exposuit: "Bombardamentum apparauimus in Persas, parati sumus. Ipse commoratus, cum multos -CL- homines perituros certior factus sim. Vtcumque res sit, nos attamen armamenta ac pyrobola continemus ac protine adhibebimus coacti." Dierum praeterea superiorum res petrolearum nauium suspiciones nonnullae ut exortae sint effecit: Araborum enim duces Persarum Administrationem inpetus accusarunt una cum Administratione Boreoamericana atque Britannica; odium atque iram haec omnia adtulerunt, qua de causa inimicitiae ultra oriuntur ac augentur. Haec omnia causae odii ac metus hostilis horum dierum; addenda tamen et alia: uis nuclearis Persica hos menses ac dies summe concrescit, quod socios Boreoamericanorum in locis Arabicis atque Nationes permultas exterret.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae