Annus
2 0 1 9


FRANCE, VALE

De interitu magni hominis

Zeffirelli.jpg"

Roma. Summus dominus gregis Florentina origine Francus Zeffirelli, qui et histrio et classicus scriptor fuit, annos LXLVI natus hesterno die domi suae Romanae periit. Dum espirabat, filii adoptione familiae participes atque medicus suus in obitu commorati sunt ac restitere. Ille praefectus urbi Florentiae funus ac luctum gerit ut familiaris atque iusta apud Domum Veterem Florentinam mane concedebit domino summo ac uati. Ille Francus Zeffirelli supremus Italicorum dominus gregum, qui praemia multa perhibuit, cui numero et Aureus Donatellus et Praemii Californensis mentio intersunt; ille maxime scripta Viligelmi Shakespeare amabat ac lectitabat annos tenerae pueritiae, quae maxime pelliculas suas permearunt (uidelicet "Romaeum atque Iuliulam"): ut poeta, sicut diurnarius Boreoamericanus CNN praedixit, sua fingebat: dixerit Maccus "quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen".

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae