RADIOPHONIUM VATICANUM LATINE LOQUITURPer interrete nuntii emittuntur
Ab hodierno die octavo mensis Iunii apud stationem radiophonicam Vaticanam
audire Latine licet octavo quoque die Saturni nuntios de Pontificis operis et Sanctae sedis in parte
ephemeridis quae inscribitur “Hebdomada Papae, notitiae Vaticanae Latine
redditae”. Novum commentarium radiophonicum quinque minuta emittetur et ex
interreti detrahi poterit.
Rector editorius Andrea Tornielli explicavit hoc non esse desiderium
temporis praeteriti sed provocationem ad futurum. Novam notationem
hebdomadalem renovare velle etiam in nuntiis linguam Ecclesiae quae cotidie
a Radiophonio Vaticano in Missa matutina resonaret. Curator Latinarum
litterarum cappellanus honorarius Summi Pontificis Waldemar Turek cum
administris de verbis neolatinis auxilium praebebit. Nuntios novos sequetur
pars inscripta “Anima Latina, Radio colloquia” dicata ad reparandam
pulchritudinem et praecepta linguae Latinae, sed praesertim novas voces
neolatinas ad docendas.
Hodie, hora meridiei et dimidia prima acta radiophonica Latina
emissa sunt. Primus nuntius spectavit ad iter Papae in Dacoromaniam:
“«Franciscus Dacoromaniam invisit, tres dies ut parvula cum Ecclesia
ambulet locali atque in dialogo cum orthodoxis »; secundus nuntius ad
puellam Nederlendicam quae sibi ipsa inedia mortem conscivit verbis Papae relatis:
“Euthanasia et interitus voluntarius, adstantibus adiutoribus, omnium est
clades. Nostrum est neminem deserere, numquam cedere, sed curare et amare
ad spem iterum praebendam». Tertius commemoravit conventum qui fuit ante
quinque annos inter Summum Pontificem, Praesidem Israelis Simon Peres et
Praesidem Palaestini Mahomud Abbas in praesentia Patriarchae orthodoxi Bartolomaei primi.
Latinistae sane querentur pronuntiatum, qui in saeclis ex more
Ecclesiatico confirmatus est; tamen non potest fieri quin de re gaudeant,
quod tandem in Ecclesia Catholica lingua Latina rivivescat et generatim de
ea nova cura exoriatur.
Vide: https://www.vaticannews.va/it/vaticano/news/2019-06/debutto-hebdomada-papae-primo-notiziario-latino-radio-vaticana.html
Scripsit Lydia Ariminensis
|