SUPPLICIA CAPITUMDe poenis Boreocoreanis
Boreocorea. Qui cum Praeside Boreoamericano Donaldo Trump foedera
pangerentur, ille Dictator Boreocoreanus nonnullos mensibus superioribus
praemisit legatos atque, ut in membranis nostris-scilicet electonicis-
conscripsimus, et ille Praeside Americano saltem bis conuenit de re
disputandi causa, cum de dimissione armorum nuclearium tum de
communicatione Paeninsulae cum toto orbe et mercatorie et uerbatim. Cum
omnia perdiderint, ille Dictator ita iratus esse fertur, ut nulla mora
legatos ipsos damnauit capitis: ille enim praefectus legationis summae in
carcere obsidetur ac de re sua omnia prope ignoramus; diurnarius
Austrocoreanus nam eum iam perisse declarauit, cum ipse diuarium Americanum
CNN notitiam secundam, quam rettulimus, prodiderit.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|