Annus
2 0 1 9


SCELUS BOREOAMERICANUM

Facinus municipale

virginia.jpg"

Apud prouinciam Washingtonensem in curiam urbis "Virginae Orae" petitio terroristica inicitur: ille scelerate sicarius LX annos natus actuarius in curia municipali operam dedit. Hodie ille per sclopteta nonnula, quae domi suae a uigiliis urbis inuenta sunt, caedes plurimas perpetrauit ac nonnullos in curia interfecit: XII homines perierunt atque IV sauci loco exiuerunt ac conseruantur. Ille praefectus urbi de caede armamentorum incediariorum terroristica praedixit: "Hic nefastus dies pro urbe nostra, quae numquam ferocius experta est scelus. Aliquid agedum agamus de armamentis incendiariis, quorum potentia multos enicauit ac enecat."


Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae