NOVA CANCELLARIA?De electione Austriaca
Septimanis superioribus ille Cancellarius Kurz, ut articulis in prioribus
scripsimus, propter illicita nonnulla cum Administratione Russica
abiurauit, magistratus ac Ministri eius eum secuti sunt, ille potissimum
Minister Strache, cuius culpa causa est abiurae, ac ideo solium reliquit,
cuius locus uacat. Cancellaria noua Austriaca Brigida Bierlein hodie
creatur, ut ad tempus potestatem detineat usque ad noua comitia, quorum
dies definitus nescitur sed Nonis circiter Septembribus futurus putatur.
Illa praeterea Cancellaria noua honore fruatur ad annum suum exemptum
septingesimum: postea lege enim Austriaca cogente honore fungi non poterit;
Cancellaria Bierlein praeterea non modo Cancellariam exercebit potestatem,
sed etiam temporibus prioribus honore praetoris urbani Tribunalis
reipublicae functa est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|