Annus
2 0 1 9


QUID DE ITALIA?

De comitiis Europaeis

comitia.jpg"

Die VI ante Kalendas Iunias suffragium Italici ciues in uicibus suis attulerunt ut magistratus Europaei, qui pro Italia sententias pronuntiabunt, crearentur. Nunc de comitialibus exitibus notitiae proferendae sunt: factionum prima "Societas", quae Matthaeum Saluini actuarium numerat, tertiam partem populi accepit atque una cum factionibus conseruatiuis dimidiam prope partem. Factio autem democratica quartam fere partem populi suffragium ferentis carpit atque omnino magis tertio partibus progressiuis cum aliis trimphauit. Factio demum "Stellarum Quinque" quintam fere partem excepit, cum non omnes suffragium ferrent: dimidia enim pars populi comitia non adit, qua de causa non de certis rebus ad comitia reipublicae nostrae praedici potest. Dulcis in fundo, non autem hic, fascistae factiones comitiis interfuere: quorum attamen triumphus nec pilo constat multitudinis nec pluris factus est.


Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae