Annus
2 0 1 9


OCTINGIENTES ACCUSATUS

Secreta totius orbis aperuit

Assange.jpg"

Ciuitates Coniunctae Americae. Ille diurnarius Iulianus Assange, qui primus inuentor ac conditor diarii "Wikileaks" fuit, mense superiore comprehensus est a uigiliis Britannicis, quorum in terra latitabat, atque, conuectus in Boreoamericanos fines, in se quaestionem sustinendam inuenit propter inuestigationes suas de multis rebus, quae Boreoamericanos magistratus ac Praesides numerabant. Quare ille Iulianus Assange maxime perclitatur omne tempus atque, cum uitae suae periculum amisisse uideatur, in quaestione ei respondendum erit de actibus multis: ille enim XVII criminum accusatus est, quorum minima poena decem annos desiderat; ille nam publice per retia res priuatas ac secreta Administrationum totius orbis, in quibus maxime Boreoamericana, quae maxime celata manere arcana sua uult. Nunc apud iudices aduocatus patrocinabuntur eum, ut soluatur ex innumeris culpis suis.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae