DE REBUS BRITANNICISTempestas Britanniae incumbit
Britannia. Primaria Ministra Britannica Theresa May heri nuntium maximum
ciuibus tradidit suis: Ministra May enim, nullo foedere Europaeo de Brixitu
pacto, se abiuraturam esse pronuntiauit die XIV ante Kalendas Iulias; haec
enim poena in se ipsam iniecta pactione amissa. Factio tamen conseruatiua
Britannica non omnino uim perdidit suam: ille heres Theresae May Borus
Johnson se minime desiturum, immo uero continuaturum, rem atque secessum
Britannicum ab Europa. Ille Borus Johnson haec adtulit: pacto enim
adstricto destrictoue, Brixitus discidium sua sentientia eueniet. Kalendis
Septembribus hoc factum iri pollicitus est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|