Annus
2 0 1 9


VECTIGALIA DILATA SUNT

Autocineta Iaponica et Europaea ad tempus servantur

vectigalia2.jpg"

Praeses Donaldus Trump vectigalia de autocinetis Iaponiae et Unionis Europaeae in sex menses distulit iussitque colloquia non intermitti simulque affirmavit se ad ea tollenda ex aluminio et chalybe Canadiensibus et Mexicanis proclivem esse. Hoc consilium, de quo ignoratur quando effici possit, ut existimatur, viam aperiet ad novi foederis mercatorii confirmationem inter tres res publicas (Usmca ) quod in locum prioris (Nafta) succedet.

Administer Germanicus rei oeconomicae praepositus Petrus Altmaier grate nuntium accepit de vectigalium prolatione: illud indicium magni momenti esse oeconomiae suae nationis et Europae quod ad tempus incessum concursus mercatorii coerceret.

Hoc videlicet discrepat a ratione cum Sina habita, ex quo prope bellum mercatorium exortum est, auctis utrimque mutuo portoriis de mercibus illatis.


Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae