DIES CONTRA ODIUM De lege Asiatica
Formosa. In toto orbe maximo gaudio dies festus contra odium in homophilos
homophilasque concelebratur, sed non totidem ubique: in partibus enim
Occidentis nonnullis in locis festinant, qui iura sua coluntue sperantue
tectum iri; Asiis in finibus, iuribus non sub oculis, tamquam nulla
frequentia publica cumulatur. Formosae attamen ex nunc uiget lex: licet
homosexualibus agere conubia, quamuis non coram sacerdotibus sed ciuium
modo magistro. Prima enim res publica inter Asias Formosensis ius conubii
homophilis concedit, quod non sponte omni senatus euenit: demonstrantes
enim multum pugnarunt ac conluctati sunt erga senatores ut iura sua
compleantur; demum tamen exitum suum primum adeptis, ex hodierno die uxorem
(uel maritum) ducere quendam possunt.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|