CONTRARIA MOVENTRatio Sinensis in vectigalia
Sina. Nouum aliquid aerario Boreoamericano, qui ciues mercatores uenere
cupiant: Administratio enim Sinensis rationem apparat nouam in
Boreoamericanos mercatores, quorum Praeses uectigalia Sinensibus auxit.
Sexagenorum enim dollarorum centenarum miliarum ipse Sinensis Senatus, ut
"Vox Populi" diurnarius hodie pronuntiauit, tributum inposuit bonis
Americanis, quae Natione sua uenenda sunt. Vt enim Praeses Boreoamericanus
Donaldus Trump ad mercata tuenda Nationis suae, ita Senatus Sinensis
mercatum Boreoamericanum ad Sinam impediet, decimam multiplicans pecuniae
mercatorum. "Vox Populi" postea arcanum imperii, siue consilii, patet:
Administratio enim Sinensis Americanos ad pristina consilia pactaque
reuertere se sperat coacturam, ut pontes instructi ac partim deleti
reficiantur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|