Annus
2 0 1 9


PETITIO AFRICANA

Scelus terroristicum Africum

Altovolta.jpg"

Christiani saepe, religione Occidentali parte exorta, praedam summam ac electam seditiosis Islamicis, qui Terrori totius orbis intersunt. In partes Septentrionales Alti Voltae petitio jihadista euenit: XX coniurati in ecclesiam impetum mane fecerunt. Ritus enim tunc incepit ac omne cruore imbutum: Abbam Simeonem Yampa sacerdotem iam quaesiuerunt, qui maximo conatu suo pacem inter Islamicos atque Chrestianos in regione construere connixus est; jihadistae praeter uirum pacis quinque corripuerunt ac per sclopteta necarunt. Postea, dum multi confugere nixi sunt, ecclesiam ipsam igni delerunt, incendio edaci exusto. Administratio attamen ad locum milites praemisit, ut sicarios ipsos uindicarent: totum diem eos inquisiuerunt. Nescitur enim quantum eos capere potuerint, sed commoramur notitiam exspectantes.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae