DEMERSITCymba depressa est
Lopadusa. Freta ad insulam Maris Interni denuo eripuere uitas migrantium
naui Lybica undas obsulcantium: XC infuere carina, quorum LXX prope
periere, at XX homines superfuerunt naufragio ipso; nauis oneraria "Mare
Ionium", quae Congregatione haud Administratiua correcta est, ipsos homines
mari excepit atque conseruauit, qua de causa enim uigiliae Italicae
remigium ipsum iussu consulis, ut ita dicamus, comprehenderunt. Auxilii
enim nautas magistratus Rei Publicae accusarunt: migrantes enim nauem
conscenderunt atque non secus atqui nautae capti sunt. Minister Internorum
Italicus Matthaeus Saluini de re: "Portus minime praebebimus detrusu.
Litora perclusa sunt. De auxilio illicito ipsi nautae accusantur atque in
quaestione defendent se ipsos." Quamquam nonnulli magistratus
Administrationis Italicae Ministrique ipsos uituperarunt nautas, perfugae
accepti sunt, quorum uita conseruatur eorum auxilio, quod tamquam illicitum
inquiritur.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|