PERICLUM BELUISSumma sollicitatio Societatis Nationum
Maxima minarum animaibus omnibus, qui siluas, montes, litora mariaque
incolunt: genera ferarum multo minuent numero. Genus singulum in octo enim
uitam amittet atqui minime superfuturum mutationibus aeris est, quae uitae
suae summa ui comminantur. Societas Nationum his diebus nuntium
maestissimum dedit de exstinctione beluarum: habito conuentu Lutetiensi
legati nam Nationum CXXX congressi de re disputarunt atque numeros
periturorum publicarunt. Centena milia animalium propterea interiturae
existimantur: tellus illas nondum alit commota ac peruersa aere ac mari;
sed hoc omne coram nobis et sub oculis manifeste: decennis superioribus ac
saeclis DCC prope genera beluina reperi non licet uiribus humanis, quae
genus quiddam alterumue consumpsere.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|