Annus
2 0 1 9


RES NOVAE VENETIOLANENSES

De seditione Austroamericana

maduro2.jpg"

Terque quaterque de rebus Venetiolanensibus scripsimus: quam ille consul Guaiḍ potitus rerum, etsi partim, sit atque quam uim ille Praeses Venetiolanus Maduro adhibuerit quamque in eum strenue pugnauit; res omnino aduersa maxime ciuibus qui saepius saepiusque Natione effugiunt. Ille enim Guaiḍ in Praesidem Maduro populum excitauit atque seditiones, tametsi nulla sanguinis stilla effluxit, efflagitauit: hodie tamen ille consul Guaiḍ milites ut arma capiant atque regnum, ut it dicamus, Praesidis Maduro effundant. Qua de causa Praeses Maduro contra eum tela uerborum iniecit atque sedtionem ipsam nuncupauit, quae potestatem suam euertere uult. Milites enim inpetus inter se fecerunt atque pugnarunt hodie, quorum singulus uulneratur.

Scripsit Andreas Nouocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae