CONVENTUS PRINCIPUMVladiuostoki obviarunt
Sarmatia. Praeses Russicus Vladimirus Putin atque Dictator Boreocoreanus
Kim Jong-Vn heri Vladiuostoki conuenerunt, ut de rebus rerum publicarum
suarum atque orbis colloquerentur. Maximus fuit conuentus et sumptu et
pompa: cenam una Praeses atque Dictator primoresque ambobus comedunt summa
cum luxuria et dona ferentes: ille Kim Jong-Vn enses miras atque antiquas
Praesidi donauit. Propositum supremum conuentus: de re nucleari expolianda
Boreocorea, quod Donaldus Trump Boreoamericanus non adeptus est, donec
foedus pangere; quod Vladimirus Putin nanctus esse adeo uidetur ut ille
Dictator Boreocoreanus se exarmaturum pro loco suo pollicitus est et
publice. Utrum uerum hoc omne prolatum fiet an non nescitur, quod commorari
nostrum est.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|