DIES LIBERTATIS?De rebus Italicis
Non persaepe nos Itali de rebus domus nostrae conscribimus attamen cum
agamus hoc de pudendis nostris -anceps sane uerbum sit- quae crebro sub
magni nominis umbra, sed haut semper occulere quimus. Haecpost ad
propositum conueniamus.
Minister Internorum atque comes principis Matthaeus Saluini atque pars sua
"Societas" contra diem festum Libertatis Italicae pronuntiarunt, qui cras
celebrandus est, ne magnificetur: Libertas Italica a uinclis seruitutis
Nazistarum perpetratur, qui Italiam conculcarunt ui militari sua ac re.
Ciues enim Italici maximo conatu ac nulla cunctatione arma in hostem-non
omnium forsit- solo in suo sessum, qui pro Fascistis sociis pugnabat, armis
cepit atque oppugnauit. Minister interim de officiis praebundis Aloisius Di
Maio contra collegam uerba multa adhibet atque secessionis uerbis inimico
-an socio?- comminatus est suo. Princeps inter pares Rei Publicae Sergius
Mattarella sententiam suam -sed omnium LIBERTATIS studiosorum- exposuit:
"Secunda Resurrectio Nationis nostrae ille dies, in quo Italia nostra a
sceleribus ac pugnis Nazifascistarum liberata est: Res Publica nostra illo
die iterum nascitur." Dies, non uerum libentissime omnibus,
concelebrabitur.
Verbis istis paucis prolatis, singulum non exponere nequeo: quibus omnibus
LIBERTAS huius Rei Publicae non libeat, isti sunt ueri inuasores atque re
uera expellendi.
Scripsit Andreas Nouocomensis
|